VOX

VOX
VOX
contracte ex voco, φθόγγος σημαντικὸς Philosopho, sonus significativus, in brutis affectus, in homine anuni sensa, exprimit. Non enim, nisi per prosopopoeiam, ne rei, crimine admissô, posse latere se putent, etiam ipsis aedibus, in quibus id perpetratum, vocem Poetae tribuunt. luter quos Iuvenalis, Sat. 9. v. 103. s.
----- ----- secretum divitis illum
Esse putas? servi ut taccant: iumenta loquentur,
Et canis et postes et marmora -----
Cui simile illud in Babylonios, et quosvis rapaces et violentos dominos, Habacuc. c. 2. v. 11. 12. Lapis e pariete clamat et later e ligno respondet ei, ad quem locum Bochartum vide, Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 24. Et quidem de Voce brutorum pulchre Plinius, l. 11. c. 51. quem vide, ut et hîc passim. De Vode hominis idem ibid. sic: Infantis in nascendo nulla auditur, antequam totus emergat uterô. Primus sermo anniculo est. Semestris loquutus est Craesi filius in crepundiis: quô prodigiô totum id concidit regnum ---- Vox roboratur XIIII. annô. Eadem in senecta exilior: neque in alio animalium saepius mutatur ---- In theatrorum orchestris scobe aut harenâ superiectâ devoratur, et in rudi parietum circumiectu, doliis etiam inambus: currit eadem concavô, vel rectô parietum spatio, quamvis levi sonô, dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat --- magnam habet vultus partem. Agnoscimus eam prius, quam cernamus, non aliter quam oculis, totidemque sunt eae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique, sicut facies. Hinc illa gentium totque linguarum totô orbe diversitas: hinc tot cantus et moduli flexionesque. Sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris, inter ipsos quoque homines discrimen alterum aeque grande, quam a belluis, fecit. Imo et divini quiddam Voci inesse, iisdem Gentilibus creditum, ut quibus Voces vel ex occulto missae, vel responsi instar redditae, suspiciones saepe de variis moverunt eventibus, in utramque partem. Saepe veridicae exauditae Voces in rebus turbidis et tamquam monitu Deorum, acceptae sunt, qualem Romae ex luco Vestae exitisse memorant, non multo ante captam a Gallis Urbem, ut muri et portae reficerentur: futurum enim, nisi praestitum hoc atque effectum esset, ut Urbs caperetur. Sic, cum maximas Urbs clades perpessa esset, et ancipiti contentione agerent Patres, an, relictô solô Patriô, Veios migrarent: Vox Centurionis audita, Hîc manebimus optime, retinuisse in urbe cives et confirmâsse fertur. Hostilio Mancino Consuli an. Urb. Cond. 617. conscensuro navem et Numantiam petituro. Vox obiecta de improviso scribitur, Manc Mancine: ipse vero paulo post devictus et Numantinis deditus est. Crasso similiter in Parthos ituro, qui Cauneas ficus venales clamabat, omen illud fecit, quô paulo post fortunis exspoliatus omnibus, famâ, vitâ et exercitu amissis, interiit. Neronem paucis ante mortem diebus vox e Mausoleo reddita appellavic: Augustum Caesar. supremô digressu ab Urbe Vox temere emissa monuit, non amplius eum Romae futurum, etc. Hinc Ovid. l. 15. Met. Fab. ult. v. 791.
Mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minantia lucis.
Lucan. Pharsal. l. 1. v. 569.
-- -- Magnaeque per avia Voces
Auditae nemorum.
Vide quoque Virg. l. 1. Georgic. in sin. Petronium in Civil. Plutarchum de Isid. et Osirid. etc. Plerumque vero Voces sinistri erant augurii, ut docent Cicer. de Div. l. 2. Halicarnass. l. 7. in fin. et l. 8. in fin. Euseb. Praep. Euang. l. 3. c. 6. Plut. in Themistocle, Alii. Latratus inprimis canum eiulantium gemitus imitantes, et noctuarum ululatus: Equos contra hinnitu alacriore et ferociore fremitu victoriam ominari proelia inituris, etiam nunc militibus persuasum est, vide insuper Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 9. Dempsterum, Paralipom. ad caput praec. et plura hanc in rem supra, ubi de Divinatione, Ominibus, Oraculis, ac Sortibus. Verum quid illud, quod ipse Deus humanam imitari vocem dignatus, voluntatem suam Sanctis suis revelavit, e caelo, ex adyto, in visione, aliter, uti videre hîc passim est, inprimis ubi de Prophetia, et Prophetis, nec non ubi de Revelatione, it. Urim et Thummim. Hinc nota Filia Vocis, quô nomine quodnam Oraculi genus intellectum Hebraei velint, vidimus ibid. Qua autem voce in aere formatâ voluntatem mystis suis revelavit olim Deus, eam et voce humanâ, quae nil nisi dentibus elisus aer est, primitus cum aliis communicari, et ad posteros propagari πατροπαραδότως, nec Verbum suum nisi a Mose demum scripto comprehendi voluit, quem reliqui Viri Θιόπνευςτοι, a quibus Canon conditus, postmodum sequuti sunt. A quo tempore mansit nihilominus vivae voci suus in Ecclesia honos, ut quâ vox Dei scripta, a Prophetis, Euangelistis, Apostolis et Pastoribus ordinariis, praedicari ad finem usque saeculi iussa est. Cuius doctrinam caelestem tradendi modi quanta virtus, quanta efficacia sit, nemo melius expresserit Apostolô, ἡ πἰςτις ἐξ ἀκοῆ2, fides est ex auditu, dicente, Romanor. c. 10. v. 17. Atque, qui sic in cognitione mysteriorum divinorum instituebantur, dicebantur ἀκούειν, item κατηχηθῆναι. Quae posterior vox cum late sumpta hoc ipsum significet, quod diximus, nonnumquam strictius accipitur significatque instituere vivâ voce in cognitione primorum fidei capitum, ut videre est Actor. c. 18. v. 25. coll. cum Hebr. c. 5. v. 12. Quam rationem instituendi post Apostolorum quoque tempora aliquot saeculis in Ecclesia obtinuisse, ex multis Veter. scriptis Catecheticis patet. Indeque qui sic docebant, Κατηχηταὶ, qui sic discebant, Κατηχούμενοι, in quibus locis autem ea institutio fiebat, Κατηχούμενα et Κατηχουμενεῖα, dicta sunt, de quibus omnibus aliquid supra, plura autem apud Cl. Suicerum, Thesaurô Eccl. in his vocibus. Praeter hunc vero et alius eximius Vocis usus est, in precando videl. seu orando. Quanivis enim etiam tacitas animorum cogitationes habeat perspectas Deus ac cognitas, unde ad Mosen quoque silentem, Quid clamas ad me, dicebat, Exodi, c. 14. v. 15. clara tamen vox, seu clamor, in oratione probatur, ad vehementiam et ardorem affectus nostri denotandum. Unde in Sacris clamare aliquando est, ardentissimô affectu Deum invocare, ut Exodi, c. 8. v. 12. c. 14. v. 10. 15. Matth. c. 27. v. 46. 50. inprimis Hebr. c. 5. v. 7. ubi ipse Dominus noster Iesus Christus dicitur μετα κραυγῆς ἰχυρᾶς, cum clamore valido, obtulisse precationes et supplicationes etc. Sed et Pythagoras suos μετα φωνῆς εὔχεςθαι, clara voce precari, iussit: cuius praecepti rationem explicans Clemens, l. 4. Strom. non hoc illum iussisse ait, quasi existimaret, Deum non posse exaudire nos, ἀλλ᾿ ὅτι δικαίας ἐβούλετο εἶναι τὰς ἐυχάς ἃς οὐκ ἄντις αἰδεςθείη ποιεῖςθαι πολλῶν συνειδότων, sed quod iustas vellet esse preces, quas non vereretur quis fundere multis consciis: qua de re alibi iam diximus, uti de profitendi clarâ voce Christum officio, fidelibus incumbente, supra voce Negatores; et de aliis Vocis, in Foro inprimis et Scena, apud Gentiles, usibus, exercitiisque hinc, a prima iam pueritia, cui eô fine primus Enodator vocis adhibitus, in usum vocatis, supra in hac ipsa voce, item ubi de Phonascis, Phonascia, Porro, et Vociferatione, nec non voce Zarabotana, ubi de instrumento, quô Vox secreto transmittitur ab uno extremo ad alterum in medio inperceptibilis, alibique passim: de Feltu vero, Gemitu, Risu suis locis. Addam saltem, apud Romanos aliosque voce ac plausu Imperatores consuevisse excipi: Inprimis sub initia Imperii, vel cum in Theatrum publicumque prodibant, vel ab expeditione revertebantur. Martialis, l. 8. Epigr. 56. v. 5.
Hîc laurô redimita comai, et candida cultu
Roma salutavit Voce manuque Ducem.
Et, l. 6. Epigr. 34. v. 5.
Quaeque sonant plenô vocesque manusque Theatrô,
Cum Populus subiti Caesaris ora vider.
Qui ritus hodieque perdurat. Vide supra ubi de Acclamandi ritu etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • vox — vox …   Dictionnaire des rimes

  • VOX — Senderlogo Allgemeine Informationen Empfang: Kabel (analog …   Deutsch Wikipedia

  • Vox — is Latin for Voice, but may refer to:* Vocals, abbreviatedMusic* Vox (artist), Croatian Goa trance artist * Vox (Sarah McLachlan song), a song by Sarah McLachlan * Vox Records, an American record label * Vox Records (Germany), a German record… …   Wikipedia

  • Vox AC 30 — Un amplificateur Vox AC 30. Son aspect extérieur n a pas changé depuis sa création. Le Vox AC30 est un amplificateur pour guitare électrique au son chaud, notamment grâce aux lampes d amplifications EL84, apparu à la fin des années 1950. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Vox ac 30 — Un amplificateur Vox AC 30. Son aspect extérieur n a pas changé depuis sa création. Le Vox AC30 est un amplificateur pour guitare électrique au son chaud, notamment grâce aux lampes d amplifications EL84, apparu à la fin des années 1950. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Vox — Populi – Vox Dei: Die Stimme des Volkes – die Stimme Gottes.{{ppd}}    Dieses Schlagwort ist belegt von Alkuins Zeit (804 n. Chr.) bis heute. Es entstand vermutlich in klerikalen Kreisen des Mittelalters. Allerdings gewann es erst seit dem 17.… …   Das Wörterbuch der Idiome

  • Vox — ist Latein für Stimme und bezeichnet zudem: eine britische Automobilmarke (1912–1915), siehe Vox (Automarke) den deutschen Fernsehsender VOX Vox Haus, Rundfunkgebäude in Berlin Vox (Verstärker), Hersteller von Musikzubehör VOX Analyse, in der… …   Deutsch Wikipedia

  • VOX FM — Área de radiodifusión  El Salvador Eslogan Tocamos tu mente Primera emisión …   Wikipedia Español

  • VOX (M.) — VOX SAMUEL THÉODORE MONOD dit MAXIMILIEN (1894 1974) Éditeur et typographe français né à Condé sur Noireau (Calvados). Théodore Monod, dit Maximilien Vox, fut tout jeune attiré par les arts graphiques et se consacra d’abord à la gravure. À peine… …   Encyclopédie Universelle

  • Vox — [vɔks] die; , Voces [ vo:tse:s] <aus lat. vox, Gen. vocis> lat. Bez. für Stimme, Laut; Vox acuta [ a ku:ta]: hohes, scharfes Orgelregister; Vox angelica [ ...ka]: lieblich, schwebend klingendes, flötenartiges Orgelregister; Vox cel′estis [… …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”